Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentiae doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura permittit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tamquam caeci ambulant per plateas, plerumque anteriora posteriora putantes, - verbo aspirante de caelis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum haurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum hydromellum.
Sed quia unamquamque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit, super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus, quam sine omni regola, nutricem imitantes accipimus.
Est et inde alia locutio secundaria nobis, quam Romani grammaticam vocaverunt. hanc quidem secundariam Graeci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur, et doctrinamur in illa.
Harum quoque duarum nobilior est vulgaris, tum quia prima fuit humano generi usitata, tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.
Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
Haec est nostra vera prima locutio: non dico autem «nostra» ut et aliam sit esse locutionem quam hominis: nam eorum, quae sunt omnium, soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuerit.
Non angelis, non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui, sed nequicquam datum fuisset eis; quod nempe facere natura abhorret.
Si etenim perspicaciter consideramus, quid cum loquimur intendamus, patet, quod nihil aliud, quam nostrae mentis enucleare aliis conceptum. cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum speculum, in quo cuncti repraesentantur pulcherrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
Et si obiiciatur de iis qui corruerunt spiritibus, dupliciter responderi potest: primo quod, cum de his, quae necessaria sunt ad bene esse, tractemus, eos praeterire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt; secundo et melius: quod ipsi daemones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent, nisi ut sciat quilibet de quolibet, quia est et quantus est; quod quidem sciunt: cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
Inferioribus quoque animalibus, cum solo naturae instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere; inter ea vero, quae diversarum sunt specierum, non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus damnosa fuisset, cum nullum amicabile commercium fuisset in illis.
Et si obiiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus, quod angelus in illa et diabolus in illo taliter operati sunt, quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tamquam vera locutio; non quod aliud esset asinae illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti. 7. si vero contra argumentetur quis de eo, quod Ovidius dicit in quinto Metamorphoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens. et si dicatur quod picae adhuc et aliae aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quaedam imitatio soni nostrae vocis; vel quod nituntur imitari nos, in quantum sonamus, sed non in quantum loquimur. unde si expresse dicenti «pica» resonaret etiam «pica», non esset hoc nisi repraesentatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
No comments:
Post a Comment